T. Macci Plauti – Aulularia

T. MACCI PLAVTI AVLVLARIA

PERSONAE

LAR FAMILIARIS PROLOGVS
EVCLIO SENEX
STAPHYLA ANVS
EVNOMIA MATRONA
MEGADORVS SENEX
PYTHODICVS SERVVS
CONGRIO COCUS
ANTHRAX COCUS
STROBILVS SERVVS
LYCONIDES ADVLESCENS
PHAEDRIA PVELLA
TIBICINAE

ARGVMENTVM I

Senex avarus vix sibi credens Euclio
domi suae defossam multis cum opibus
aulam invenit, rursumque penitus conditam
exanguis amens servat. eius filiam
Lyconides vitiarat. interea senex
Megadorus a sorore suasus ducere
uxorem avari gnatam deposcit sibi.
durus senex vix promittit, atque aulae timens
domo sublatam variis abstrudit locis.
insidias servos facit huius lyconidis
qui virginem vitiarat; atque ipse obsecrat
avonculum Megadorum sibimet cedere
uxorem amanti. per dolum mox Euclio
cum perdidisset aulam, insperato invenit
laetusque natam conlocat Lyconidi.

ARGVMENTVM II

Aulam repertam auri plenam Euclio
Vi summa servat, miseris adfectus modis.
Lyconides istius vitiat filiam.
Volt hanc Megadorus indotatam ducere,
Lubensque ut faciat dat coquos cum obsonio.
Auro formidat Euclio, abstrudit foris.
Re omni inspecta compressoris servolus
Id surpit. illic Euclioni rem refert.
Ab eo donatur auro, uxore et filio.

PROLOGVS

LAR FAMILIARIS

Ne quis miretur qui sim, paucis eloquar.
ego Lar sum familiaris ex hac familia
unde exeuntem me aspexistis. hanc domum
iam multos annos est cum possideo et colo
patri avoque iam huius qui nunc hic habet.        5
sed mi avos huius obsecrans concredidit
thensaurum auri clam omnis: in medio foco
defodit, venerans me ut id servarem sibi.
is quoniam moritur—ita avido ingenio fuit—
numquam indicare id filio voluit suo,               10
inopemque optavit potius eum relinquere,
quam eum thensaurum commonstraret filio;
agri reliquit ei non magnum modum,
quo cum labore magno et misere viveret.
ubi is obiit mortem qui mihi id aurum credidit,       15
coepi observare, ecqui maiorem filius
mihi honorem haberet quam eius habuisset pater.
atque ille vero minus minusque impendio
curare minusque me impertire honoribus.
item a me contra factum est, nam item obiit diem.    20
is ex se hunc reliquit qui hic nunc habitat filium
pariter moratum ut pater avosque huius fuit.
huic filia una est. ea mihi cottidie
aut ture aut vino aut aliqui semper supplicat,
dat mihi coronas. eius honoris gratia                    25
feci, thensaurum ut hic reperiret Euclio,
quo illam facilius nuptum, si vellet, daret.
nam eam compressit de summo adulescens loco.
is scit adulescens quae sit quam compresserit,
illa illum nescit, neque compressam autem pater.    30
eam ego hodie faciam ut hic senex de proxumo
sibi uxorem poscat. id ea faciam gratia,
quo ille eam facilius ducat qui compresserat.
et hic qui poscet eam sibi uxorem senex,
is adulescentis illius est avonculus,              35
qui illam stupravit noctu, Cereris vigiliis.
sed hic senex iam clamat intus ut solet.
anum foras extrudit, ne sit conscia.
credo aurum inspicere volt, ne subreptum siet.

ACTVS I

I.i
EVCLIO Exi, inquam. age exi. exeundum hercle tibi hinc est foras,     40
circumspectatrix cum oculis emissiciis.
STAPHYLA Nam cur me miseram verberas?
EVCL. Vt misera sis
atque ut te dignam mala malam aetatem exigas.
STAPH. Nam qua me nunc causa extrusisti ex aedibus?
EVCL. Tibi ego rationem reddam, stimulorum seges?            45
illuc regredere ab ostio. illuc sis vide,
ut incedit. at scin quo modo tibi res se habet?
si hercle hodie fustem cepero aut stimulum in manum,
testudineum istum tibi ego grandibo gradum.
STAPH. Vtinam me divi adaxint ad suspendium          50
potius quidem quam hoc pacto apud te serviam.
EVCL. At ut scelesta sola secum murmurat.
oculos hercle ego istos, improba, ecfodiam tibi,
ne me observare possis quid rerum geram.
abscede etiam nunc—etiam nunc—etiam—ohe,        55
istic astato. si hercle tu ex istoc loco
digitum transvorsum aut unguem latum excesseris
aut si respexis, donicum ego te iussero,
continuo hercle ego te dedam discipulam cruci.
scelestiorem me hac anu certo scio                       60
vidisse numquam, nimisque ego hanc metuo male,
ne mi ex insidiis verba imprudenti duit
neu persentiscat aurum ubi est absconditum,
quae in occipitio quoque habet oculos pessima.
nunc ibo ut visam sitne ita aurum ut condidi,       65
quod me sollicitat plurimis miserum modis.—
STAPH. Noenum mecastor quid ego ero dicam meo
malae rei evenisse quamve insaniam,
queo comminisci; ita me miseram ad hunc modum
decies die uno saepe extrudit aedibus.                   70
nescio pol quae illunc hominem intemperiae tenent:
pervigilat noctes totas, tum autem interdius
quasi claudus sutor domi sedet totos dies.
neque iam quo pacto celem erilis filiae
probrum, propinqua partitudo cui appetit,                75
queo comminisci; neque quicquam meliust mihi,
ut opinor, quam ex me ut unam faciam litteram
longam, laqueo collum quando obstrinxero.

I.ii
EVCL. Nunc defaecato demum animo egredior domo,
postquam perspexi salva esse intus omnia.               80
redi nunciam intro atque intus serva.  STAPH. Quippini?
ego intus servem? an ne quis aedes auferat?
nam hic apud nos nihil est aliud quaesti furibus,
ita inaniis sunt oppletae atque araneis.
EVCL. Mirum quin tua me causa faciat Iuppiter          85
Philippum regem aut Dareum, trivenefica.
araneas mihi ego illas servari volo.
pauper sum; fateor, patior; quod di dant fero.
abi intro, occlude ianuam. iam ego hic ero.
cave quemquam alienum in aedis intro miseris.        90
quod quispiam ignem quaerat, extingui volo,
ne causae quid sit quod te quisquam quaeritet.
nam si ignis vivet, tu extinguere extempulo.
tum aquam aufugisse dicito, si quis petet.
cultrum, securim, pistillum, mortarium,            95
quae utenda vasa semper vicini rogant,
fures venisse atque abstulisse dicito.
profecto in aedis meas me absente neminem
volo intro mitti. atque etiam hoc praedico tibi,
si Bona Fortuna veniat, ne intro miseris.                100
STAPH. Pol ea ipsa credo ne intro mittatur cavet,
nam ad aedis nostras numquam adit, quamquam prope est.
EVCL. Tace atque abi intro. STAPH. Taceo atque abeo.— EVCL. Occlude sis
fores ambobus pessulis. iam ego hic ero.
discrucior animi, quia ab domo abeundum est mihi.        105
nimis hercle invitus abeo. sed quid agam scio.
nam noster nostrae qui est magister curiae
dividere argenti dixit nummos in viros;
id si relinquo ac non peto, omnes ilico
me suspicentur, credo, habere aurum domi.                110
nam non est veri simile, hominem pauperem
pauxillum parvi facere quin nummum petat.
nam nunc cum celo sedulo omnis, ne sciant,
omnes videntur scire et me benignius
omnes salutant quam salutabant prius;                115
adeunt, consistunt, copulantur dexteras,
rogitant me ut valeam, quid agam, quid rerum geram.
nunc quo profectus sum ibo; postidea domum
me rursum quantum potero tantum recipiam.

ACTVS II

II.i
EVNOMIA Velim te arbitrari med haec verba, frater,           120
meai fidei tuaique rei
causa facere, ut aequom est germanam sororem.
quamquam haud falsa sum nos odiosas haberi;
nam multum loquaces merito omnes habemur,
nec mutam profecto repertam ullam esse             125
hodie dicunt mulierem ullo in saeclo.
verum hoc, frater, unum tamen cogitato,
tibi proximam me mihique esse item te;
ita aequom est quod in rem esse utrique arbitremur
et mihi te et tibi consulere et monere;                130
neque occultum id haberi neque per metum mussari,
quin participem pariter ego te et tu me ut facias.
eo nunc ego secreto ted huc foras seduxi,
ut tuam rem ego tecum hic loquerer familiarem.
MEGADORVS Da mi, optuma femina, manum.    135
EVN. Vbi ea est? quis ea est nam optuma?
MEG. Tu. EVN. Tune ais? MEG. Si negas, nego.
EVN. Decet te equidem vera proloqui;
nam optuma nulla potest eligi:
alia alia peior, frater, est. MEG. Idem ego arbitror,        140
nec tibi advorsari certum est de istac re umquam, soror.
EVN. Da mihi operam amabo. MEG. Tuast, utere atque impera, si quid vis.
EVN. Id quod in rem tuam optumum esse arbitror,
ted id monitum advento.                                          145
MEG. Soror, more tuo facis. EVN. Factum volo.
MEG. Quid est id, soror? EVN. Quod tibi sempiternum
salutare sit: liberis procreandis—
ita di faxint—volo te uxorem
domum ducere. MEG. Ei occidi. EVN. Quid ita?      150
MEG. Quia mihi misero cerebrum excutiunt
tua dicta, soror: lapides loqueris.
EVN. Heia, hoc face quod te iubet soror. MEG. Si lubeat, faciam.
EVN. In rem hoc tuam est. MEG. Vt quidem emoriar prius quam ducam.
sed his legibus si quam dare vis ducam:                    155
quae cras veniat, perendie foras feratur;
his legibus dare vis? cedo: nuptias adorna.
EVN. Cum maxima possum tibi, frater, dare dote;
sed est grandior natu: media est mulieris aetas.
eam si iubes, frater, tibi me poscere, poscam.           160
MEG. Num non vis me interrogare te? EVN. Immo, si quid vis, roga.
MEG. Post mediam aetatem qui media ducit uxorem domum,
si eam senex anum praegnatem fortuito fecerit,
quid dubitas, quin sit paratum nomen puero Postumus?
nunc ego istum, soror, laborem demam et deminuam tibi.      165
ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis.
istas magnas factiones, animos, dotes dapsiles,
clamores, imperia, eburata vehicla, pallas, purpuram,
nil moror quae in servitutem sumptibus redigunt viros.
E. Dic mihi, quaeso, quis ea est, quam vis ducere uxorem? M. Eloquar.                    170
nostin hunc senem Euclionem ex proximo pauperculum?
EVN. Novi, hominem haud malum mecastor. MEG. Eius cupio filiam
virginem mihi desponderi. verba ne facias, soror.
scio quid dictura es: hanc esse pauperem. haec pauper placet.
E. Di bene vortant. M. Idem ego spero. E. Quid me? num quid vis? M. Vale.                    175
EVN. Et tu, frater.—MEG. Ego conveniam Euclionem, si domi est.
sed eccum . nescio unde sese homo recipit domum.II.ii
EVCLIO Praesagibat mi animus frustra me ire, quom exibam domo;
itaque abibam invitus; nam neque quisquam curialium
venit neque magister quem dividere argentum oportuit.         180
nunc domum properare propero, nam egomet sum hic, animus domi est.
MEG. Salvos atque fortunatus, Euclio, semper sies.
EVCL. Di te ament, Megadore. M. Quid tu? recten atque ut vis vales?
EVCL. Non temerarium est, ubi dives blande appellat pauperem.
iam illic homo aurum scit me habere, eo me salutat blandius.           185
MEG. Ain tu te valere? EVCL. Pol ego haud perbene a pecunia.
MEG. Pol si est animus aequos tibi, sat habes qui bene vitam colas.
EVCL. Anus hercle huic indicium fecit de auro, perspicue palam est,
cui ego iam linguam praecidam atque oculos effodiam domi.
MEG. Quid tu solus tecum loquere? EVCL. Meam pauperiem conqueror.                    190
virginem habeo grandem, dote cassam atque inlocabilem,
neque eam queo locare cuiquam. MEG. Tace, bonum habe animum, Euclio.
dabitur, adiuvabere a me. dic, si quid opust, impera.
EVCL. Nunc petit, cum pollicetur; inhiat aurum ut devoret.
altera manu fert lapidem, panem ostentat altera.     195
nemini credo qui large blandust dives pauperi:
ubi manum inicit benigne, ibi onerat aliqua zamia.
ego istos novi polypos, qui ubi quidquid tetigerunt tenent.
MEG. Da mi operam parumper. paucis, Euclio, est quod te volo
de communi re appellare mea et tua. EVCL. Ei misero mihi,         200
aurum mi intus harpagatum est. nunc hic eam rem volt, scio,
mecum adire ad pactionem. verum intervisam domum.
MEG. Quo abis? EVCL. Iam ad te revortar: nunc est quod visam domum.—
MEG. Credo edepol, ubi mentionem ego fecero de filia,
mi ut despondeat, sese a me derideri rebitur;                      205
neque illo quisquam est alter hodie ex paupertate parcior.
EVCL. Di me servant, salva res est. salvom est si quid non perit.
nimis male timui. prius quam intro redii, exanimatus fui.
redeo ad te, Megadore, si quid me vis. MEG. Habeo gratiam.
quaeso, quod te percontabor, ne id te pigeat proloqui.               210
EVCL. Dum quidem ne quid perconteris quod non lubeat proloqui.
MEG. Dic mihi, quali me arbitrare genere prognatum? EVCL. Bono.
M. Quid fide? E. Bona. M. Quid factis? E. Neque malis neque improbis.
MEG. Aetatem meam scis? EVCL. Scio esse grandem, item ut pecuniam.
MEG. Certe edepol equidem te civem sine mala omni malitia             215
semper sum arbitratus et nunc arbitror. EVCL. Aurum huic olet.
quid nunc me vis? MEG. Quoniam tu me et ego te qualis sis scio,
quae res recte vortat mihique tibique tuaeque filiae,
filiam tuam mi uxorem posco. promitte hoc fore.
EVCL. Heia, Megadore, haud decorum facinus tuis factis facis,       220
ut inopem atque innoxium abs te atque abs tuis me inrideas.
nam de te neque re neque verbis merui ut faceres quod facis.
MEG. Neque edepol ego te derisum venio neque derideo,
neque dignum arbitror. EVCL. Cur igitur poscis meam gnatam tibi?
MEG. Vt propter me tibi sit melius mihique propter te et tuos.              225
EVCL. Venit hoc mihi, Megadore, in mentem, ted esse hominem divitem,
factiosum, me autem esse hominem pauperum pauperrimum;
nunc si filiam locassim meam tibi, in mentem venit
te bovem esse et me esse asellum: ubi tecum coniunctus siem,
ubi onus nequeam ferre pariter, iaceam ego asinus in luto,             230
tu me bos magis haud respicias, gnatus quasi numquam siem.
et te utar iniquiore et meus me ordo inrideat,
neutrubi habeam stabile stabulum, si quid divorti fuat:
asini me mordicibus scindant, boves incursent cornibus.
hoc magnum est periclum, ab asinis ad boves transcendere.         235
MEG. Quam ad probos propinquitate proxime te adiunxeris,
tam optumum est. tu condicionem hanc accipe, ausculta mihi,
atque eam desponde mi. EVCL. At nihil est dotis quod dem. M. Ne duas.
dum modo morata recte veniat, dotata est satis.
EVCL. Eo dico, ne me thensauros repperisse censeas.               240
MEG. Novi, ne doceas. desponde. EVCL. Fiat. sed pro Iuppiter,
num ego disperii? M. Quid tibi est? E. Quid crepuit quasi ferrum modo?—
MEG. Hic apud me hortum confodere iussi. sed ubi hic est homo?
abiit neque me certiorem fecit. fastidit mei,                                  244-245
quia videt me suam amicitiam velle: more hominum facit;            246
nam si opulentus it petitum pauperioris gratiam,
pauper metuit congrediri, per metum male rem gerit.
idem, quando occasio illaec periit, post sero cupit.
EVCL. Si hercle ego te non elinguandam dedero usque ab radicibus,         250
impero auctorque sum, ut tu me cuivis castrandum loces.
MEG. Video hercle ego te me arbitrari, Euclio, hominem idoneum,
quem senecta aetate ludos facias, haud merito meo.
EVCL. Neque edepol, Megadore, facio, neque, si cupiam, copia est.
MEG. Quid nunc? etiam mihi despondes filiam? EVCL. Illis legibus,                    255
cum illa dote quam tibi dixi. MEG. Sponden ergo? EVCL. Spondeo.
MEG. Di bene vertant. EVCL. Ita di faxint. illud facito ut memineris,
convenisse ut ne quid dotis mea ad te afferret filia.
MEG. Memini. EVCL. At scio quo vos soleatis pacto perplexarier:
pactum non pactum est, non pactum pactum est, quod vobis lubet.      260
MEG. Nulla controversia mihi tecum erit. sed nuptias
num quae causa est quin faciamus hodie? EVCL. Immo edepol optuma.
MEG. Ibo igitur, parabo. numquid me vis? EVCL. Istuc. ei et vale.
MEG. Heus, Pythodice, sequere propere me ad macellum strenue.—
EVCL. Illic hinc abiit. di immortales, obsecro, aurum quid valet.    265
[credo ego illum iam inaudivisse mi esse thensaurum domi.]
id inhiat, ea affinitatem hanc obstinavit gratia.

II.iii
ubi tu es, quae deblateravisti iam vicinis omnibus,
meae me filiae daturum dotem? heus, Staphyla, te voco.
ecquid audis? vascula intus pure propera atque elue:              270
filiam despondi ego: hodie huic nuptum Megadoro dabo.
STAPHYLA Di bene vortant. verum ecastor non potest, subitum est nimis.
EVCL. Tace atque abi. curata fac sint cum a foro redeam domum;
atque aedis occlude; iam ego hic adero. STAPH. Quid ego nunc agam?
nunc nobis prope adest exitium, mi atque erili filiae,            275
nunc probrum atque partitudo prope adest ut fiat palam;
quod celatum atque occultatum est usque adhuc, nunc non potest.
ibo intro, ut erus quae imperavit facta, cum veniat, sient.
nam ecastor malum maerore metuo ne mixtum bibam.—

II.iv
PYTHODICVS Postquam obsonavit erus et conduxit coquos     280
tibicinasque hasce apud forum, edixit mihi
ut dispertirem obsonium hic bifariam.
ANTHRAX Me quidem hercle, dicam palam, non divides;
si quo tu totum me ire vis, operam dabo.
CONGRIO Bellum et pudicum vero prostibulum popli.           285
post si quis vellet, te haud non velles dividi.
PYTH. Atque ego istuc, Anthrax, alio vorsum dixeram,
non istuc quo tu insimulas. sed erus nuptias
meus hodie faciet. ANTHR. Cuius ducit filiam?
PYTH. Vicini huius Euclionis e proximo.       290
ei adeo obsoni hinc iussit dimidium dari,
cocum alterum itidemque alteram tibicinam.
ANTHR. Nempe huc dimidium dicis, dimidium domum?
PYTH. Nempe sicut dicis. ANTHR. Quid? hic non poterat de suo
senex obsonari filiai nuptiis?                                295
PYTH. Vah. ANTHR. Quid negotist? PYTH. Quid negoti sit rogas?
pumex non aeque est aridus atque hic est senex.
ANTHR. Ain tandem? PYTH. Ita esse ut dixi. tute existuma:

* * *                                         298a

suam rem periisse seque eradicarier.
quin divom atque hominum clamat continuo fidem,
de suo tigillo fumus si qua exit foras.
quin cum it dormitum, follem obstringit ob gulam.
ANTHR. Cur? PYTH. Ne quid animae forte amittat dormiens.
ANTHR. Etiamne obturat inferiorem gutturem,
ne quid animai forte amittat dormiens?                     305
PYTH. Haec mihi te ut tibi med aequom est, credo, credere.
ANTHR. Immo equidem credo. PYTH. At scin etiam quo modo?
aquam hercle plorat, cum lavat, profundere.
ANTHR. Censen talentum magnum exorari pote
ab istoc sene ut det, qui fiamus liberi?                         310
PYTH. Famem hercle utendam si roges, numquam dabit.
quin ipsi pridem tonsor unguis dempserat:
collegit, omnia abstulit praesegmina.
ANTHR. Edepol mortalem parce parcum praedicas.
PYTH. Censen vero esse parcum et misere vivere?            315
pulmentum pridem ei eripuit milvos:
homo ad praetorem plorabundus devenit;
infit ibi postulare plorans, eiulans,
ut sibi liceret milvom vadarier.
sescenta sunt quae memorem, si sit otium.            320
sed uter vestrorum est celerior? memora mihi.
ANTHR. Ego, et multo melior. PYTH. Cocum ego, non furem rogo.
ANTHR. Cocum ergo dico. PYTH. Quid tu ais? CONG. Sic sum ut vides.
ANTHR. Cocus ille nundinalest, in nonum diem
solet ire coctum. CONG. Tun, trium litterarum homo,          325
me vituperas? fur. ANTHR. Etiam fur, trifurcifer.

II.v
PYTH. Tace nunciam tu, atque agnum hinc uter est pinguior
ANTHR. Licet.—PYTH. Tu, Congrio,
eum sume atque abi             328a
*** intro illuc, et vos illum sequimini.
vos ceteri ite huc ad nos. CONG. Hercle iniuria
dispertivisti: pinguiorem agnum isti habent.
PYTH. At nunc tibi dabitur pinguior tibicina.
i sane cum illo, Phrugia. tu autem, Eleusium,
huc intro abi ad nos. CONG. O Pythodice subdole,
hucine detrusti me ad senem parcissimum?                 335
ubi si quid poscam, usque ad ravim poscam prius
quam quicquam detur. PYTH. Stultus et sine gratia es.
~ tibi recte facere, quando quod facias perit.
CONG. Qui vero? PYTH. Rogitas? iam principio in aedibus
turba istic nulla tibi erit: siquid uti voles,                 340
domo abs te adferto, ne operam perdas poscere.
hic autem apud nos magna turba ac familia est,
supellex, aurum, vestis, vasa argentea:
ibi si perierit quippiam—quod te scio
facile abstinere posse, si nihil obviam est—           345
dicant: coqui abstulerunt, comprehendite,
vincite, verberate, in puteum condite.
horum tibi istic nihil eveniet: quippe qui
ubi quid subripias nihil est. sequere hac me. CONG. Sequor.

II.vi
PYTH. Heus, Staphyla, prodi atque ostium aperi. STAPHYLA Qui vocat?   350
PYTH. Pythodicus. STAPH. Quid vis? PYTH. Hos ut accipias coquos
tibicinamque obsoniumque in nuptias.
Megadorus iussit Euclioni haec mittere.
STAPH. Cererin, Pythodice, has sunt facturi nuptias?
PYTH. Qui? STAPH. Quia temeti nihil allatum intellego.       355
PYTH. At iam afferetur, si a foro ipsus redierit.
STAPH. Ligna hic apud nos nulla sunt. CONG. Sunt asseres?
STAPH. Sunt pol. CONG. Sunt igitur ligna, ne quaeras foris.
STAPH. Quid, impurate? quamquam Volcano studes,
cenaene causa aut tuae mercedis gratia                           360
nos nostras aedis postulas comburere?
CONG. Haud postulo. PYTH. Duc istos intro. STAPH. Sequimini.—

II.vii
PYTH. Curate. ego intervisam quid faciant coqui;
quos pol ut ego hodie servem, cura maxuma est.
nisi unum hoc faciam, ut in puteo cenam coquant:         365
inde coctam sursum subducemus corbulis.
si autem deorsum comedent, si quid coxerint,
superi incenati sunt et cenati inferi.
sed verba hic facio, quasi negoti nil siet,
rapacidarum ubi tantum sit in aedibus.             370

II.viii
EVCLIO Volui animum tandem confirmare hodie meum,
ut bene me haberem filiai nuptiis.
venio ad macellum, rogito pisces: indicant
caros; agninam caram, caram bubulam,
vitulinam, cetum, porcinam: cara omnia.        375
atque eo fuerunt cariora, aes non erat.
abeo iratus illinc, quoniam nihil est qui emam.
ita illis impuris omnibus adii manum.
deinde egomet mecum cogitare intervias
occepi: festo die si quid prodegeris,              380
profesto egere liceat, nisi peperceris.
postquam hanc rationem ventri cordique edidi,
accessit animus ad meam sententiam,
quam minimo sumptu filiam ut nuptum darem.
nunc tusculum emi hoc et coronas floreas:       385
haec imponentur in foco nostro Lari,
ut fortunatas faciat gnatae nuptias.
sed quid ego apertas aedis nostras conspicor?
et strepitust intus. numnam ego compilor miser?
CONGRIO Aulam maiorem, si pote, ex vicinia      390
pete: haec est parva, capere non quit. EVCL. Ei mihi,
perii hercle. aurum rapitur, aula quaeritur.
[nimirum occidor, nisi ego intro huc propere propero currere.]
Apollo, quaeso, subveni mi atque adiuva,
confige sagittis fures thensaurarios,           395
cui in re tali iam subvenisti antidhac.
sed cesso prius quam prorsus perii currere?

II.ix
ANTHRAX Dromo, desquama piscis. tu, Machaerio,
congrum, murenam exdorsua quantum potest.
ego hinc artoptam ex proximo utendam peto             400
a Congrione. tu istum gallum, si sapis,
glabriorem reddes mihi quam volsus ludiust.
sed quid hoc clamoris oritur hinc ex proximo?
coqui hercle, credo, faciunt officium suom.
fugiam intro, ne quid turbae hic itidem fuat.             405

ACTVS III

III.i
CONGRIO ~Optati vires populares, incolae, accolae, advenae omnes,
date viam qua fugere liceat, facite totae plateae pateant.
neque ego umquam nisi hodie ad Bacchas veni in Bacchanal coquinatum,
ita me miserum et meos discipulos fustibus male contuderunt.
totus doleo atque oppido perii, ita me iste habuit senex gymnasium;       410
attat, perii hercle ego miser,
aperit bacchanal, adest,                                411a
sequitur. scio quam rem geram: hoc
ipsus magister me docuit.                            412a
neque ligna ego usquam gentium praeberi vidi pulchrius,
itaque omnis exegit foras, me atque hos, onustos fustibus.

III.ii
EVCLIO Redi. quo fugis nunc? tene, tene. CONG. Quid, stolide, clamas?         415
EVCL. Quia ad tris viros iam ego deferam nomen tuom. C. Quam ob rem?
EVCL. Quia cultrum habes. CONG. Cocum decet. EVCL. Quid comminatu’s
mihi? CONG. Istud male factum arbitror, quia non latus fodi.
EVCL. Homo nullust te scelestior qui vivat hodie,
neque quoi ego de industria amplius male plus libens faxim.         420
CONG. Pol etsi taceas, palam id quidem est: res ipsa testist;
ita fustibus sum mollior magis quam ullus cinaedus.
sed quid tibi nos tactiost, mendice homo? EVCL. Quae res?
etiam rogitas? an quia minus quam aequom erat feci?
CONG. Sine, at hercle cum magno malo tuo, si hoc caput sentit.         425
EVCL. Pol ego haud scio quid post fuat: tuom nunc caput sentit.
sed in aedibus quid tibi meis nam erat negoti
me absente, nisi ego iusseram? volo scire. CONG. Tace ergo.
quia venimus coctum ad nuptias. EVCL. Quid tu, malum, curas,
utrum crudum an coctum ego edim, nisi tu mi es tutor?                430
CONG. Volo scire, sinas an non sinas nos coquere hic cenam?
EVCL. Volo scire ego item, meae domi mean salva futura?
CONG. Vtinam mea mihi modo auferam, quae adtuli, salva:
me haud paenitet, tua ne expetam. EVCL. Scio, ne doce, novi.
CONG. Quid est qua prohibes nunc gratia nos coquere hic cenam?         435
quid fecimus, quid diximus tibi secus quam velles?
EVCL. Etiam rogitas, sceleste homo, qui angulos in omnis
mearum aedium et conclavium mihi pervium facitis?
ibi ubi tibi erat negotium, ad focum si adesses,
non fissile auferres caput: merito id tibi factum est.         440
adeo ut tu meam sententiam iam noscere possis:
si ad ianuam huc accesseris, nisi iussero, propius,
ego te faciam miserrimus mortalis uti sis.
scis iam meam sententiam.— CONG. Quo abis? redi rursum.
ita me bene amet Laverna, te iam, nisi reddi         445
mihi vasa iubes, pipulo hic differam ante aedis.
quid ego nunc agam? ne ego edepol veni huc auspicio malo.
nummo sum conductus: plus iam medico mercedest opus.

III.iii
EVCLIO Hoc quidem hercle, quoquo ibo, mecum erit, mecum feram,
neque isti id in tantis periclis umquam committam ut siet.         450
ite sane nunciam omnes, et coqui et tibicinae,
etiam intro duce, si vis, vel gregem venalium,
coquite, facite, festinate nunciam quantum libet.
CONG. Temperi, postquam implevisti fusti fissorum caput.
EVCL. Intro abite, opera huc conducta est vostra, non oratio.         455
CONG. Heus, senex, pro vapulando hercle ego abs te mercedem petam.
coctum ego, non vapulatum, dudum conductus fui.
EVCL. Lege agito mecum. molestus ne sis. i et cenam coque,
aut abi in malum cruciatum ab aedibus. CONG. Abi tu modo.—

III.iv
EVCL. Illic hinc abiit. di immortales, facinus audax incipit         460
qui cum opulento pauper homine coepit rem habere aut negotium.~
veluti Megadorus temptat me omnibus miserum modis,
qui simulavit mei honoris mittere huc causa coquos:
is ea causa misit, hoc qui surriperent misero mihi.
condigne etiam meus med intus gallus gallinacius,         465
qui erat anu peculiaris, perdidit paenissume.
ubi erat haec defossa, occepit ibi scalpurrire ungulis
cirum circa. quid opust verbis? ita mihi pectus peracuit:
capio fustem, obtrunco gallum, furem manufestarium.
credo edepol ego illi mercedem gallo pollicitos coquos,         470
si id palam fecisset. exemi ex manu ~ manubrium.
[quid opust verbis? facta est pugna in gallo gallinacio.]
sed Megadorus meus affinis eccum incedit a foro.
iam hunc non ausim praeterire, quin consistam et conloquar.

III.v
MEGADORVS Narravi amicis multis consilium meum         475
de condicione hac. Euclionis filiam
laudant. sapienter factum et consilio bono.
nam meo quidem animo si idem faciant ceteri
opulentiores, pauperiorum filias
ut indotatas ducant uxores domum,         480
et multo fiat civitas concordior,
et invidia nos minore utamur quam utimur,
et illae malam rem metuant quam metuont magis,
et nos minore sumptu simus quam sumus.
in maximam illuc populi partem est optimum         485
in pauciores avidos altercatio est,
quorum animis avidis atque insatietatibus
neque lex neque sutor capere est qui possit modum.
namque hoc qui dicat ‘quo illae nubent divites
dotatae, si istud ius pauperibus ponitur?’         490
quo lubeant, nubant, dum dos ne fiat comes.
hoc si ita fiat, mores meliores sibi
parent, pro dote quos ferant, quam nunc ferunt,
ego faxim muli, pretio qui superant equos,
sint viliores Gallicis cantheriis.                     495
EVCL. Ita me di amabunt ut ego hunc ausculto lubens.
nimis lepide fecit verba ad parsimoniam.
MEG. Nulla igitur dicat ‘equidem dotem ad te adtuli
maiorem multo quam tibi erat pecunia;
enim mihi quidem aequomst purpuram atque aurum dari,         500
ancillas, mulos, muliones, pedisequos,
salutigerulos pueros, vehicla qui vehar.’
EVCL. Vt matronarum hic facta pernovit probe.
moribus praefectum mulierum hunc factum velim.
MEG. Nunc quoquo venias plus plaustrorum in aedibus         505
videas quam ruri, quando ad villam veneris.
sed hoc etiam pulchrum est praequam ubi sumptus petunt.
stat fullo, phyrgio, aurifex, lanarius;
caupones patagiarii, indusiarii,
flammarii, violarii, carinarii;                        510
stant manulearii, stant ~ murobatharii,
propolae linteones, calceolarii;
sedentarii sutores diabathrarii,
solearii astant, astant molocinarii;
[petunt fullones, sarcinatores petunt;]         515
strophiarii astant, astant semul sonarii.
iam hosce absolutos censeas: cedunt, petunt
treceni, cum stant thylacistae in atriis
textores limbularii, arcularii.
ducuntur, datur aes. iam absolutos censeas,         520
cum incedunt infectores corcotarii,
aut aliqua mala crux semper est, quae aliquid petat.
EVCL. Compellarem ego illum, ni metuam ne desinat
memorare mores mulierum: nunc sic sinam.
MEG. Vbi nugivendis res soluta est omnibus,         525
ibi ad postremum cedit miles, aes petit.
itur, putatur ratio cum argentario;
miles inpransus astat, aes censet dari.
ubi disputata est ratio cum argentario,
etiam ipsus ultro debet argentario:                  530
spes prorogatur militi in alium diem.
haec sunt atque aliae multae in magnis dotibus
incommoditates sumptusque intolerabiles.
nam quae indotata est, ea in potestate est viri;
dotatae mactant et malo et damno viros.               535
sed eccum adfinem ante aedes. quid agis, Euclio?

III.vi
EVCL. Nimium lubenter edi sermonem tuom.
MEG. An audivisti? EVCL. Vsque a principio omnia.
MEG. Tamen meo quidem animo aliquanto facias rectius,
si nitidior sis filiai nuptiis.                                        540
EVCL. Pro re nitorem et gloriam pro copia
qui habent, meminerunt sese unde oriundi sient.
neque pol, Megadore, mihi neque quoiquam pauperi
opinione melius res structa est domi.
MEG. Immo est , et di faciant ut siet         545
plus plusque istuc sospitent quod nunc habes.
EVCL. Illud mihi verbum non placet ‘quod nunc habes.’
tam hoc scit me habere quam egomet. anus fecit palam.
MEG. Quid tu te solus e senatu sevocas?
EVCL. Pol ego ut te accusem merito meditabar. MEG. Quid est?         550
EVCL. Quid sit me rogitas? qui mihi omnis angulos
furum implevisti in aedibus misero mihi,
qui mi intro misti in aedis quingentos coquos,
cum senis manibus, genere Geryonaceo;
quos si Argus servet, qui oculeus totus fuit,         555
quem quondam Ioni Iuno custodem addidit,
is numquam servet. praeterea tibicinam,
quae mi interbibere sola, si vino scatat,
Corinthiensem fontem Pirenam potest.
tum obsonium autem—MEG. Pol vel legioni sat est.       560
etiam agnum misi. EVCL. Quo quidem agno sat scio
magis curionem nusquam esse ullam beluam.
MEG. Volo ego ex te scire qui sit agnus curio.
EVCL. Quia ossa ac pellis totust, ita cura macet.
quin exta inspicere in sole ei vivo licet:                     565
ita is pellucet quasi lanterna Punica.
MEG. Caedundum conduxi ego illum. EVCL. Tum tu idem optumumst
loces efferendum; nam iam, credo, mortuost.
MEG. Potare ego hodie, Euclio, tecum volo.
EVCL. Non potem ego quidem hercle. MEG. At ego iussero         570
cadum unum vini veteris a me adferrier.
EVCL. Nolo hercle, nam mihi bibere decretum est aquam.
MEG. Ego te hodie reddam madidum, si vivo, probe,
tibi cui decretum est bibere aquam. EVCL. Scio quam rem agat:
ut me deponat vino, eam adfectat viam,                             575
post hoc quod habeo ut commutet coloniam.
ego id cavebo, nam alicubi abstrudam foris.
ego faxo et operam et vinum perdiderit simul.
MEG. Ego, nisi quid me vis, eo lavatum, ut sacruficem.—
EVCL. Edepol, ne tu, aula, multos inimicos habes          580
atque istuc aurum quod tibi concreditum est.
nunc hoc mihi factu est optumum, ut ted auferam,
aula, in Fidei fanum: ibi abstrudam probe.
Fides, novisti me et ego te: cave sis tibi,
ne in me mutassis nomen, si hoc concreduo.              585
ibo ad te fretus tua, Fides, fiducia.—

ACTVS IV

IV.i
STROBILVS Hoc est servi facinus frugi, facere quod ego persequor,
ne morae molestiaeque imperium erile habeat sibi.
nam qui ero ex sententia servire servos postulat,
in erum matura, in se sera condecet capessere.              590
sin dormitet, ita dormitet, servom sese ut cogitet.
[nam qui amanti ero servitutem servit, quasi ego servio,
si erum videt superare amorem, hoc servi esse officium reor,
retinere ad salutem, non enim quo incumbat eo impellere.
quasi pueri qui nare discunt scirpea induitur ratis,            595
qui laborent minus, facilius ut nent et moveant manus,
eodem modo servom ratem esse amanti ero aequom censeo,
ut toleret, ne pessum abeat tamquam * * ]
~ erile imperium ediscat, ut quod frons velit oculi sciant;
quod iubeat citis quadrigis citius properet persequi.            600
qui ea curabit, abstinebit censione bubula,
nec sua opera rediget umquam in splendorem compedes.
nunc erus meus amat filiam huius Euclionis pauperis;
eam ero nunc renuntiatum est nuptum huic Megadoro dari.
is speculatum huc misit me, ut quae fierent fieret particeps.         605
nunc sine omni suspicione in ara hic adsidam sacra;
hinc ego et huc et illuc potero quid agant arbitrarier.

IV.ii
EVCLIO Tu modo cave quoiquam indicassis aurum meum esse istic, Fides:
non metuo ne quisquam inveniat, ita probe in latebris situmst.
edepol ne illic pulchram praedam agat, si quis illam invenerit         610
aulam onustam auri; verum id te quaeso ut prohibessis, Fides.
nunc lavabo, ut rem divinam faciam, ne affinem morer
quin ubi accersat meam extemplo filiam ducat domum.
vide, Fides, etiam atque etiam nunc, salvam ut aulam abs te auferam:
tuae fide concredidi aurum, in tuo luco et fano est situm.—                  615
STROB. Di immortales, quod ego hunc hominem facinus audivi loqui:
se aulam onustam auri abstrusisse hic intus in fano Fide.
cave tu illi fidelis, quaeso, potius fueris, quam mihi.
atque hic pater est, ut ego opinor, huius, erus quam amat, .
ibo hinc intro, perscrutabor fanum, si inveniam uspiam                   620
aurum, dum hic est occupatus. sed si repperero, o Fides,
mulsi congialem plenam faciam tibi fideliam.
id adeo tibi faciam; verum ego mihi bibam, ubi id fecero.—

IV.iii
EVCLIO Non temere est quod corvos cantat mihi nunc ab laeva manu;
semul radebat pedibus terram et voce croccibat sua:             625
continuo meum cor coepit artem facere ludicram
atque in pectus emicare. sed ego cesso currere?

IV.iv
foras, lumbrice, qui sub terra erepsisti modo,
qui modo nusquam comparebas, nunc, cum compares, peris.
ego pol te, praestrigiator, miseris iam accipiam modis.             630
STROBILVS Quae te mala crux agitat? quid tibi mecum est commerci, senex?
quid me adflictas? quid me raptas? qua me causa verberas?
EVCL. Verberabilissime, etiam rogitas, non fur, sed trifur?
STROB. Quid tibi surrupui? EVCL. Redde huc sis. STROB. Quid tibi vis
reddam? EVCL. Rogas?
STROB. Nil equidem tibi abstuli. EVCL. At illud quod tibi abstuleras cedo.         635
ecquid agis? STROB. Quid agam? E. Auferre non potes. ST. Quid vis tibi?
EVCL. Pone. STROB. Id quidem pol te datare credo consuetum, senex.
EVCL. Pone hoc sis, aufer cavillam, non ego nunc nugas ago.
STROB. Quid ego ponam? quin tu eloquere quidquid est suo nomine.
non hercle equidem quicquam sumpsi nec tetigi. EVCL. Ostende huc manus.         640
STROB. Em tibi, ostendi, eccas. EVCL. Video. age ostende etiam tertiam.
STROB. Laruae hunc atque intemperiae insaniaeque agitant senem.
facisne iniuriam mihi? EVCL. Fateor, quia non pendes, maximam.
atque id quoque iam fiet, nisi fatere. STROB. Quid fatear tibi?
EVCL. Quid abstulisti hinc? S. Di me perdant. si ego tui quicquam abstuli         645
nive adeo abstulisse vellem. EVCL. Agedum, excutedum pallium.
STROB. Tuo arbitratu. E. Ne inter tunicas habeas. S. Tempta qua lubet.
EVCL. Vah, scelestus quam benigne: ut ne abstulisse intellegam.
novi sycophantias. age rusum ostende huc manum
dexteram. S. Em. E. Nunc laevam ostende. S. Quin equidem ambas profero.         650
E. Iam scrutari mitto. redde huc. S. Quid reddam? E. A, nugas agis,
certe habes. S. Habeo ego? quid habeo? E. Non dico, audire expetis.
id meum, quidquid habes, redde. STROB. Insanis: perscrutatus es
tuo arbitratu, neque tui me quicquam invenisti penes.
EVCL. Mane, mane. quis illic est? quis hic intus alter erat tecum simul?         655
perii hercle: ille nunc intus turbat, hunc si amitto hic abierit.
postremo hunc iam perscrutavi, hic nihil habet. abi quo lubet.
STROB. Iuppiter te dique perdant. EVCL. Haud male egit gratias.
ibo intro atque illi socienno tuo iam interstringam gulam.
fugin hinc ab oculis? abin an non? S. Abeo. E. Cave sis ~ te videam.—          660

IV.v
STROB. Emortuom ego me mavelim leto malo
quam non ego illi dem hodie insidias seni.
nam hic iam non audebit aurum abstrudere:
credo ecferet iam secum et mutabit locum.
attat, foris crepuit. senex eccum aurum ecfert foras.         665
tantisper huc ego ad ianuam concessero.

IV.vi
EVCLIO Fide censebam maxumam multo fidem
esse, ea sublevit os mihi paenissume:
ni subvenisset corvos, periissem miser.
nimis hercle ego illum corvom ad me veniat velim,         670
qui indicium fecit, ut ego illi aliquid boni
dicam; nam quod edit tam duim quam perduim.
nunc hoc ubi abstrudam cogito solum locum.
Silvani lucus extra murum est avius,
crebro salicto oppletus. ibi sumam locum.          675
certumst, Silvano potius credam quam Fide.—
STROB. Euge, euge, di me salvom et servatum volunt.
iam ego illuc praecurram atque inscendam aliquam in arborem
indeque observabo, aurum ubi abstrudat senex.
quamquam hic manere me erus sese iusserat;                680
certum est, malam rem potius quaeram cum lucro.—

IV.vii
LYCONIDES Dixi tibi, mater, iuxta rem mecum tenes,
super Euclionis filia. nunc te obsecro
resecroque, mater, quod dudum obsecraveram:
fac mentionem cum avonculo, mater mea.                  685
EVNOMIA Scis tute facta velle me quae tu velis,
et istuc confido fratre me impetrassere;
et causa iusta est, siquidem ita est ut praedicas,
te eam compressisse vinulentum virginem.
LYC. Egone ut te advorsum mentiar, mater mea?         690
PHAEDRIVM Perii, mea nutrix. obsecro te, uterum dolet.
Iuno Lucina, tuam fidem! LYC. Em, mater mea,
tibi rem potiorem verbo: clamat, parturit.
EVN. Ei hac intro mecum, gnate mi, ad fratrem meum,
ut istuc quod me oras impetratum ab eo auferam.—              695
LYC. I, iam sequor te, mater. sed servom meum
Strobilum miror ubi sit, quem ego me iusseram
hic opperiri. nunc ego mecum cogito:
si mihi dat operam, me illi irasci iniurium est.
ibo intro, ubi de capite meo sunt comitia.—         700

IV.viii
STROBILVS Picis divitiis, qui aureos montes colunt,
ego solus supero. nam istos reges ceteros
memorare nolo, hominum mendicabula:
ego sum ille rex Philippus. o lepidum diem.
nam ut dudum hinc abii, multo illo adveni prior      705
multoque prius me conlocavi in arborem
indeque spectabam aurum ubi abstrudebat senex.
ubi ille abiit, ego me deorsum duco de arbore,
exfodio aulam auri plenam. inde ex eo loco
video recipere se senem; ille me non videt,             710
nam ego declinavi paululum me extra viam.
attat, eccum ipsum. ibo ut hoc condam domum.—

IV.ix
EVCLIO Perii interii occidi. quo curram? quo non curram? tene, tene. quem?
quis?
nescio, nil video, caecus eo atque equidem quo eam aut ubi sim aut qui sim
nequeo cum animo certum investigare. obsecro vos ego, mi auxilio,          715
oro obtestor, sitis et hominem demonstretis, quis eam abstulerit.
quid est? quid ridetis? novi omnes, scio fures esse hic complures,
qui vestitu et creta occultant sese atque sedent quasi sint frugi.
quid ais tu? tibi credere certum est, nam esse bonum ex voltu cognosco.
hem, nemo habet horum? occidisti. dic igitur, quis habet? nescis?        720
heu me miserum, misere perii,
male perditus, pessime ornatus eo:
tantum gemiti et mali maestitiaeque
hic dies mi optulit, famem et pauperiem.
perditissimus ego sum omnium in terra;
nam quid mi opust vita, qui tantum auri
perdidi, quod concustodivi
sedulo? egomet me defraudavi
animumque meum geniumque meum;         725
nunc eo alii laetificantur
meo malo et damno. pati nequeo.
LYCONIDES Quinam homo hic ante aedis nostras eiulans conqueritur maerens?
atque hic quidem Euclio est, ut opinor. oppido ego interii: palamst res,
scit peperisse iam, ut ego opinor, filiam suam. nunc mi incertumst
abeam an maneam, an adeam an fugiam. quid agam edepol nescio.         730

IV.x
EVCL. Quis homo hic loquitur? LYC. Ego sum miser. EVCL. Immo ego sum,
et misere perditus,
cui tanta mala maestitudoque optigit. LYC. Animo bono es.
EVCL. Quo, obsecro, pacto esse possum? L. Quia istuc facinus, quod tuom
sollicitat animum, id ego feci et fateor. EVCL. Quid ego ex te audio?
LYC. Id quod verumst. E. Quid ego commerui, adulescens, mali,         735
quam ob rem ita faceres meque meosque perditum ires liberos?
LYC. Deus impulsor mihi fuit, is me ad illam inlexit. EVCL. Quo modo?
LYC. Fateor peccavisse et me culpam commeritum scio;
id adeo te oratum advenio ut animo aequo ignoscas mihi.
EVCL. Cur id ausu’s facere, ut id quod non tuom esset tangeres?         740
LYC. Quid vis fieri? factum est illud: fieri infectum non potest.
deos credo voluisse; nam ni vellent, non fieret, scio.
EVCL. At ego deos credo voluisse ut apud me te in nervo enicem.
LYC. Ne istuc dixis. EVCL. Quid tibi ergo meam me invito tactiost?
LYC. Quia vini vitio atque amoris feci. EVCL. Homo audacissime,         745
cum istacin te oratione huc ad me adire ausum, impudens!
nam si istuc ius est ut tu istuc excusare possies,
luci claro deripiamus aurum matronis palam,
post id si prehensi simus, excusemus ebrios
nos fecisse amoris causa. nimis vilest vinum atque amor,         750
si ebrio atque amanti impune facere quod lubeat licet.
LYC. Quin tibi ultro supplicatum venio ob stultitiam meam.
EVCL. Non mi homines placent qui quando male fecerunt purigant.
tu illam scibas non tuam esse: non attactam oportuit.
LYC. Ergo quia sum tangere ausus, haud causificor quin eam         755
ego habeam potissimum. EVCL. Tun habeas me invito meam?
LYC. Haud te invito postulo; sed meam esse oportere arbitror.
quin tu iam invenies, inquam, meam illam esse oportere, Euclio.
EVCL. Iam quidem hercle te ad praetorem rapiam et tibi scribam dicam,
nisi refers. LYC. Quid tibi ego referam? EVCL. Quod surripuisti meum.         760
LYC. Surripui ego tuom? unde? aut quid id est? E. Ita te amabit Iuppiter,
ut tu nescis. LYC. Nisi quidem tu mihi quid quaeras dixeris.
EVCL. Aulam auri, inquam, te reposco, quam tu confessu’s mihi
te abstulisse. LYC. Neque edepol ego dixi neque feci. EVCL. Negas?
LYC. Pernego immo. nam neque ego aurum neque istaec aula quae siet         765
scio nec novi. EVCL. Illam, ex Silvani luco quam abstuleras, cedo.
i, refer. dimidiam tecum potius partem dividam.
tam etsi fur mihi es, molestus non ero. i vero, refer.
LYC. Sanus tu non es qui furem me voces. ego te, Euclio,
de alia re rescivisse censui, quod ad me attinet;                               770
~ magna est res quam ego tecum otiose, si otium est, cupio loqui.
EVCL. Dic bona fide: tu id aurum non surripuisti? LYC. Bona.
E. Neque scis qui abstulerit? L. Istuc quoque bona. E. Atque id si scies
qui abstulerit, mihi indicabis? LYC. Faciam. EVCL. Neque partem tibi
ab eo qui habet indipisces neque furem excipies? LYC. Ita.                     775
EVCL. Quid fallis? LYC. Tum me faciat quod volt magnus Iuppiter.
EVCL. Sat habeo. age nunc loquere quid vis. LYC. Si me novisti minus,
genere quo sim gnatus: hic mihi est Megadorus avonculus,
meus pater fuit Antimachus, ego vocor Lyconides,
mater est Eunomia. EVCL. Novi genus. nunc quid vis? id volo         780
noscere. LYC. Filiam ex te tu habes. EVCL. Immo eccillam domi.
LYC. Eam tu despondisti, opinor, meo avonculo. EVCL. Omnem rem tenes.
LYC. Is me nunc renuntiare repudium iussit tibi.
EVCL. Repudium rebus paratis, exornatis nuptiis?
ut illum di immortales omnes deaeque quantum est perduint,         785
quem propter hodie auri tantum perdidi infelix, miser.
LYC. Bono animo es, bene dice. nunc quae res tibi et gnatae tuae
bene feliciterque vortat—ita di faxint, inquito.
EVCL. Ita di faciant. LYC. Et mihi ita di faciant. audi nunciam.
qui homo culpam admisit in se, nullust tam parvi preti,                790
quom pudeat, quin purget sese. nunc te obtestor, Euclio,
ut si quid ego erga te imprudens peccavi aut gnatam tuam,
ut mi ignoscas eamque uxorem mihi des, ut leges iubent.
ego me iniuriam fecisse filiae fateor tuae,
Cereris vigiliis, per vinum atque impulsu adulescentiae.           795
EVCL. Ei mihi, quod ego facinus ex te audio? LYC. Cur eiulas,
quem ego avom feci iam ut esses filiai nuptiis?
nam tua gnata peperit, decumo mense post: numerum cape;
ea re repudium remisit avonculus causa mea.
i intro, exquaere, sitne ita ut ego praedico. EVCL. Perii oppido,         800
ita mihi ad malum malae res plurimae se adglutinant.
ibo intro, ut quid huius verum sit sciam.— LYC. Iam te sequor.
haec propemodum iam esse in vado salutis res videtur.
nunc servom esse ubi dicam meum Strobilum non reperio;
nisi etiam hic opperiar tamen paulisper; postea intro                     805
hunc subsequar. nunc interim spatium ei dabo exquirendi
meum factum ex gnatae pedisequa nutrice anu: ea rem novit.

ACTVS V

V.i
STROBILVS Di immortales, quibus et quantis me donatis gaudiis.
quadrilibrem aulam auro onustam habeo. quis me est ditior?
quis me Athenis nunc magis quisquam est homo cui di sint propitii?         810
L. Certo enim ego vocem hic loquentis modo mi audire visus sum. S. Hem,
erumne ego aspicio meum? L. Videon ego hunc servom meum?
S. Ipsus est. L. Haud alius est. S. Congrediar. L. Contollam gradum.
credo ego illum, ut iussi, eampse anum adiisse, huius nutricem virginis.         814-815
STROB. Quin ego illi me invenisse dico hanc praedam [atque eloquar,]         816
igitur orabo ut manu me emittat. ibo atque eloquar.
Repperi—LYC. Quid repperisti? STROB. Non quod pueri clamitant
in faba se repperisse. LYC. Iamne autem, ut soles? deludis.
S. Ere, mane, eloquar iam, ausculta. L. Age ergo loquere. S. Repperi hodie,         820
ere, divitias nimias. L. Vbinam? S. Quadrilibrem, inquam,
aulam auri plenam.
LYC. Quod ego facinus audio ex te? Euclioni hic seni subripuit.
ubi id est aurum? STROB. In arca apud me. nunc volo me emitti manu.
LYC. Egone te emittam manu,
scelerum cumulatissume?                                      825
STROB. Abi, ere, scio quam rem geras.
lepide hercle animum tuom temptavi. iam ut eriperes apparabas:
quid faceres, si repperissem? LYC. Non potes probasse nugas.
i, redde aurum. STROB. Reddam ego aurum? LYC. Redde, inquam, ut huic
reddatur. STROB. Vnde?
LYC. Quod modo fassu’s esse in arca. S. Soleo hercle ego garrire nugas.           830
LYC. * ** STROB. Ita loquor. LYC. At scin quo modo?
* ** STROB. Vel hercle enica,
numquam hinc feres a me

* * *

FRAGMENTA

Non. 538M
pro illis corcotis, strophiis, sumptu uxorio         835

Gel. N.A. 6.9.6
ut admemordit hominem

Non. 225M
(EVCL.) ego ecfodiebam in die denos scrobes.

Non. 98M
(EVCL.) nec noctu nec diu
quietus umquam eam: nunc dormiam.

Non. 120M
qui mi holera cruda ponunt, hallec adduint.

 


cropped-logo-promozionale-uno.jpg

© 2000-17 Tutti i diritti riservati  – © Copyright 2000-17 – Rights Reserved


Sede e Contatti – Location and Contacts: Antonio De Lisa
c/o LOST ORPHEUS MULTIMEDIA – Via del Popolo, 127/129

85100 POTENZA (ITALY) (0)39- 097137457 / Cell. 3333878854

Site: www.adelisa.it

E-mail: lostorpheusmedia@gmail.com
Logo Lost Orpheus Multimedia

Deposito opere presso la SIAE

Bollino

Le opere teatrali e musicali di Antonio De Lisa sono depositate presso la SIAE

Sezione Musica

Sezione Teatro – Sezione DOR (Opere Drammatiche e Radiotelevisive)


This work may not be re-sold, distributed, copied or transmitted in any other form without permission of the author.

© Copyright 2000-17 – Rights Reserved

Licenza Creative Commons

This opera is licensed under a Creative Commons Attribuzione – Condividi allo stesso modo 3.0 Unported License.



Categorie:I02- Teatro latino

Tag:, , ,

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione / Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione / Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione / Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione / Modifica )

Connessione a %s...

SCIENZA E CULTURA - SCIENCE AND CULTURE

Lo stato dell'arte tra storia e ricerche contemporanee - State of the art: history and contemporary research

Storia delle Maschere e del Teatro popolare - Masks and Popular Theatre

Museo virtuale delle maschere e del teatro popolare

ORIENTALIA

Studi orientali - Études Orientales - Oriental Studies

NUOVA STORIA CULTURALE / NETWORK PHILOSOPHY

NUOVA STORIA CULTURALE / NEW CULTURAL HISTORY

TEATRO E RICERCA - THEATER AND RESEARCH

Sito di approfondimento e studio della Compagnia Lost Orpheus Teatro

LOST ORPHEUS ENSEMBLE

Modern Music Live BaND

Il Nautilus

Viaggio nella blogosfera della V As del Galilei di Potenza

Sonus- Materiali per la musica moderna e contemporanea

Aggiornamenti della Rivista "Sonus"- Updating Sonus Journal

The WordPress.com Blog

The latest news on WordPress.com and the WordPress community.

Antonio De Lisa - Scritture / Writings

Teatro Musica Poesia / Theater Music Poetry

In Poesia - Filosofia delle poetiche e dei linguaggi

Blog Journal and Archive diretto da Antonio De Lisa

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: